monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 43, 11
Unde mihi meisque in eadem quaestione nil melius agendum, nil dicendum reperio, quam quod illum fecisse comperio, qui nobis in tantum scientia, merito, auctoritate praecellit, certam videlicet Patrum reverendissimorum sententiam in eis quae nobis dubia sunt et incerta sectari. Neque enim putandum est nos vel acutius antiquis diversitatem lunaris discursus deprehendere, vel salubrius posse dignoscere, quae in eadem diversitate potissimum sit via sequenda.